- NUPTIALIA Sacra
- NUPTIALIA Sacrai. e. Sacra Nuptiali celebriatati propria, tum apud Graecos, tum apud Latinos paganos aliosque in sollemni fuêre semper usu, ut Benedictio sacra, de qua infra, apud Hebraeos olim et Christianos hodieque. Imp tertium illud Nuptiarum, apud Romanos, genus, Confarreatio dictum, ex ipsis sacris constabat. Peragebatur enim per solos Pontifices, et farre conveniebatur in manum, certis verbis et testibus decem praesentibus, ac sollenni sacrisiciô factô, in quo panis quoque farreus adhibebatur. Accedebat aqua et ignis, atque sacrificio huic Nuptiali seu ipsis per se Nuptiis sacris, praeerant Pontifex Maximus et Flamen Dialis, cius, et Flaminicae, nuptiae hôc ritu ut fierent, erant necesse: nec nisi Parentibus confarreatis nati Flamines rite fiebant. Unde Plin. l. 18. c. 3. In Sacris nihil religiosius consarreationis vinculô erat. Imo Sacrorum simpliciter nomine hinc Nuptiae hae veniunt, apud Ciceron. pro Muraena: et Tacitus, obceremoniae difficultates, in desuetudinem abiisse, ait Annal. l. 4. c. 16. A quo tempore Coemptione et Usu annuô apud paganos Romani Imperii plerumque acquisitae Uxores sunt: ita tamen ut Coemptioni sollennius adhiberentur etiam sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus, oblationibus, constabant. Hinc Sacra Nuptialia, Sanctimoniae Nuptiarum et Sacramenta Nuptialia, dicta, quae sic firmabantur. Insigne hanc in rem Euclionis, apud Plautum Aulul. Actu 2. Sc. 8. v. 16. exemplum est, qui postquam Megadoro filiam despondisset, Nuptiasque instituisset, cum Sacris Nuptialibus celebrandas, omniaque in macello cara nimis comperisset, Sacra omnia, quae ampliora lautioraque in Nuptiis fieri solebant, in Tusculum et coronas floreas contraxit addens,Haec imponentur in foco nostro Lari,Ut fortunatus filiae faciat Nuptias.Atque huc pariter spectat illud Varronis, apud Nonium, Viris Nuptiis, alii legunt, Viri Nuptiis sacrificabantur in cubiculo Viduae. Sed et hinc sacrum toro Nuptiali prisci voluêre praeesse genium, Iuvenal. Sat. 6. cui lectum iterni consuevisse, ex Catullo de Nupt. Pelei et Thetid. ac Festo, scimus. Et Dii Γαμήλιοι feu Coniugales, qui Sacris Nuptialibus in vocati, obiter memorantur, praeter Hymenaeum: Pronubae Iunoni mentio tralatitia. Et Graecis Iuppiter erat Γαμήλιος, tametsi Nuptialem Iovem Romanis negaverit fuisse Hieronym. adv. Iovinian. l. 1. Ut alia Romanae superstitionis omittam, ut pote supra iam plus satis dicta. Certe et proximo a Nuptiis die, hostiam eo nomine immolari fuisse solitam, ex Macrobio liquet Saturnal. l. 1. c. 15. ad fin. Aiunt item, in Sacris Iunonis Nuptialibus diligentissime observari solitum, ut bilis a visceribus hostiae dimoveretur et iurta aram defoderetur locô abditô et opertô, ut signarent, sine bile matrimonia esse oportere. Et apud Thessalos, ut rem notissimam, memorat Aelian. de Animal. l. 12. c. 34. Sacra Nuptiis praevia, quae Γαμοδαισία ei dicta. Nec sine thymiamate sacro Nuptias apud Mexicanos celebrari solita, in historia eorum legimus. Sacra item Nuptialia, apud Graecos, προττελείους dicta, indeque coniuges, προτελεῖςθαι dictos, et προττελείους ipfos, atque ipsum coniugium Ἡρατέλεια, qua a Iunone Pronuba factum, docet Pollux. l. 3. Onomast. c. 3. Nuptias enim, etiam τέλους ac τελείου nomine Graecis appellitatas, atque hinc Iovi ac Iunoni Τελείοις, i. e. Nuptialibus (quô modô melius vox redditur, quam adultis aut perfectis) sacrificâsse Veter. quoniam hos primos Nuptiarum Inventores Auctoresque existimabant, ex eodem discimus, ut et ex Diod. Siculo. Apud eosdem Graecos, Iunoni, veneri, gratiis, sacra a nupturis fieri solita, Γαμηλίων nomine, produnt Scriptores. Invidus item, apud Libanium Declamat. 8. Quid de Nuptialibus ritibus omisi? nonne taedas accendi et c. οὐκ ἔθυσα κατὰ δύναμιν, nonne pro viribus sacra feci? Ut autem de sacris apud romanos, tum in Confarreatione, quae plane ipsissima sacra Nuptialia, tum in Coemptione, satis liquet, ita nec quae Usu annuô fiebant Nuptiae, sine sacris sibi propriis fuisse, credendum est. Nam ut haberentur (tametsi expressiora hac de re non occurrant testimonia) satis exigit, quidquid occurrit de Nuptiarum genere, Sacramento Sanctimoniave, apud paganos Scriptores. Unde Arnob. de Nuptiis Deorum, iuxta Paganismi ritus, verba faciens, adv. gent. l. 4. Uxores, inquit, Dii habent atque in coniugalia foedera veniunt conditionibus ante quaesitis. Usu, Farre, et Coemptine genialis lectuli Sacramenta conducunt. Sed et Benedictio plane Coniugalis habetur, in illo Iuvenalis, Sat. 2. v. 119.Signatae Tabulae, dictum Feliciter; ingensCena sedet; gremiô iacuit nova Nupta mariti.Nec vero actus aliquis sollennis Graecis fere sine praefatione illa Ἀγαθῇ Τύχῃ, ant Latinis sine illa, Quod faustum felixque sit, aut Dii bene voriant. Et sane apud Romanos, aliis quoque actibus civilibus non paucis peculiaria feêre Sacra, ut in Scriptoribus de Re Rustica, Festô, aliis, apparet, ut eo minus, ullas apud eos Nuptias sacris suis caruisse, verosimile sit et c. Seldenus loc. cit. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.